monumenta.ch > Plinius > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 103
{LXVI} Praecipue vero liberat eo malo phycos thalassion, id est fucus marinus, lactucae similis, qui concyliis substernitur, non podagrae modo, sed omnibus articulorum morbis inpositus, priusquam arefiat. tria autem genera eius: latum et alterum longius, quadamtenus rubens, tertium crispis foliis, quo in Creta vestes tingunt, omnia eiusdem usus. Nicander ea et adversus serpentes in vino dedit.